Iam Moesta Quiesce Querela


Jam moesta quiesce querela;
lacrimas suspendite matres!
Nullus sua pignora plangat.
Mors haec reparatio vitae est.

Quid nam sibi saxa cavata,
quid pulchra volunt monumenta?
Res, quod nisi creditur illis
non mortua, sed data somno.

Nun quod requiescere corpus
vacuum, sine mente videmus
spatium breve restat, ut alti
repentant collegia sensus.

Venient cito secula,
cum jam socius calor ossa
revisat animataque sanguine
vivo habitucula pristina gestet.

Quae pigra cadavera
pridem tumulis putrefacta
jacebant volucres rapientur in auras
animas comitata priores.

Sic semina sicca verescut jam mortua,
animaque sepulta quia reddita
cespite ab imo veteres
meditantur aristas.

Nunc suscipe terra fovendum
gremioque hunc concipe molli,
hominus tibi membra sequestro
generosa et fragmina credo.

Animae fuit haec domus
olim factoris ab ore creatae
fervens habitavit in istis sapientia.
Principe Christo.

Tu depositum tege corpus,
non immemor ille requiret sua
munera fictor et autor,
propriique aenigmata vultus.

Veniant modo tempora just
cum spem Deus impleat
omnem reddas patefacta necesse est,
qualem tibi trado figuram.