Veni Redemptor Gentium


Veni redemtor Gentium
ostende partum virginis;
miretur omne seculum,
talis partus decet Deum.

Non ex virili semine,
sed mystico spiramine,
verbum Dei factum est caro,
fructusque ventris floruit.

Alvus tumescit virginis,
claustra pudoris permanent,
Vexilla virtutum micant,
versatur in templo Deus.

Procedens de thalamo suo,
pudoris aula regia,
geminae Gigas substantiae,
alacris ut currat viam.

Egressus ejus a patre,
regressus ejus ad patrem,
excursus usque ad inferos,
recusus ad sedem Dei.

Aequalis aeterno patri,
carnis trophaeo accingere,
infirmanostri corporis
virtute firmans perpetim.

Praesepe jam fulget tuum,
lumenque nox spirat novum,
quod nulla nox interpolet
fideque jugi luceat.

doe patri sit gloria,
ejusque soli filio,
com Spiritu prarcleto,
et nunc et in perpetuum.

amen.