Victimae Paschali Laudes


Victimae paschali laudes
immolent Christiani,
Agnus redemit oves.
Christus innocens Patri
reconciliavit peccatores.
Mors et vita duello conflixere mirando.
Dux vitae mortuus regnat vivus.

Dic nobis, Maria,
quid vidisti in via?
Sepulchrum Christi viventis
et gloriam vidi resurgentis,
Angelicos testos,
sudarium et vestes.
Surrexit christus spes mea;
praecedit suos in Galilaea.

Credendum est magis soli
Mariae veraci,
quam Judaeorum turbae fallaci.
Scimus, Christum surrexisse
a mortuis vere,
tu nostri, victor Rex,
miserere.
Hallelujah!